Hľadaný výraz: Iz 59,16-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum. 17 Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio. 18 Secundum opera sic retribuet: iram hostibus suis, retributionem inimicis suis, insulis vicem reddet. 19 Et timebunt, qui ab occidente, nomen Domini, et, qui ab ortu solis, gloriam eius, cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. 20 Et veniet pro Sion redemptor et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dixit Dominus. 21 Hoc foedus meum cum eis, dixit Dominus: “ Spiritus meus, qui est super te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum ”.

1

mail   print   facebook   twitter